- ARETHUSA
- I.ARETHUSANerei et Coridis filia, Elidis nymphae, et Dianae comes, quam cum Alpheus fugientem persequeretur, a Diana infontem sui nominis commutata est, cuius aquas cum suis miscere vellet Alpheus, illa a terra absorpta, in Ortygiam insul. deinde in Siciliam delata est. Alpheus autem, cum propter mare sequi non posset, per cuniculos subterraneos in Siciliam itidem pervenit, ibique associatis Arethusae aquis, in mare Siculum se exonerat. Vide Bochart. de Phoenic. Colon. l. 1. c. 28. Cluverium de Sic. Ant. p. 156. et P. de valle, Itiner. tom. 4.II.ARETHUSAfons circa Smyrnam. Item Chalcidis Euboeae, ut et Ithacae, et Boeotiae prope Thebas. Hesych. Α᾿ρέθουσα, κρην´η εν ἰθάκῃ, καὶ εν Σικελίᾳ, εν ᾗ ὁ εν τᾗ Η῎λιδι ρέων ποταμὸς Α᾿λφειὸς ἀργύριον κομίξειν νενόμιςται. Didymus octo fontes huius nominis memorat, ut epitheton esse putetur cuiuscumque fontis, ab irrigando. Stephanus, Α᾿ρῶἐςτι ποτίζω, οὗ τὸ αρδω παράγωγον, εν τούτου αρέθω, ὡς φλέγω φλεγέθω, ἀφ οὗ πᾶσα κρηνόη ἐπιθετικῶς οὕτω καλεῖται. Nic. Lloydius. Item locus Syriae munitus, iuxta Emessam, hodie Fornacusa. Strabo. Item Amphaxidis regio in Macedonia oppid. ad sinum Strymonicum. Tadino hodie, nisi fallat Pinetus, vel Rendina, Ferrar.III.ARETHUSAlacus Armeniae maioris prope fontes Tigridis, in quo nihil mergi potest, quique pisces nitrosos alit. Plin. l. 2. c. 103. prope montes Gordiaeos, Baudrand. Vide Arethissa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.